Passer la souris sur le texte pour obtenir des commentaires de détail
Ego Clarembaldus miles, dominus Vendolii, notum facio omnibus tam presentibus quam futuris quod ego decem et septem libratas et dimidiam terre annuas parisiensis monete, sitas apud Pouilliacum et in territorio de Pouilliaco in caponibus et terris arabilibus, quas redemi a Bartholomeo Cato, burgensi Peronensi, quas ipse Bartholomeus acquisiverat de me et fratre meo Guidone, tradidi et concessi eidem Guidoni fratri meo in partem terre pro reconpensatione excantie ipsum Guidonem ex parte patris et matris ejus contingentis ; et Guido dictas decem et septem libratas et dimidiam terre et ejus heredes tenebunt de me et de meis heredibus cum illo feodo quod idem Guido alibi de me tenet ad unum feodum conjunctum et unitum et ad unum solum homagium, unum inde servicium reddituri prout primum feodum mihi debet, et ego teneor eidem Guidoni et ejus heredibus garandire de me et meis heredibus totum illud feodum et adversus omnes homines qui ad jus venire voluerint et ad legem tanquam dominus ad usus et consuetudines patrie in qua feodum hoc est situm, salva tamen michi vel meis heredibus legitima excantia si evenerit de feodo supradicto. Ut autem hec omnia facta et ordinata per meum assensum et per meam voluntatem coram meis hominibus, paribus ipsius Guidonis, ad hoc evocatis, firmitatem optineant perpetuam, presentem paginam inde factam sigilli mei munimine confirmavi et tradidi predicto Guidoni fratri meo. Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo tercio, mense septembris.