Omnibus presentes litteras inspecturis, Notum facimus quod coram nobis constituta domicella Margareta de Essartis, relicta defuncti Galteri Ruffi de Essartis, recognovit se vendidisse et imperpetuum quitasse viris religiosis abbati et conventui de Caroliloco et imperpetuum quitasse duo arpenta terre et dimidium arabilis, sita in territorio de Marchemoreto, contigua terre predictorum abbatis et conventus, pro quindecim libris turonensium, de quibus tenuit se coram nobis pro pagata in pecunia numerata ; renoncians quantum ad hoc excepcioni non numerate sibi pecunie, non tradite, non solute ; promittens, fide data in manu nostra, se istam vendicionem firmiter imperpetuum servaturam et non contraventuram racione hereditatis, dotalicii sive dotis seu quaconque alia racione ; immo dictis emtoribus erga omnes rectam garandiam portabit erga omnes imperpetuum. Petrus vero presbiter de Bolorria, frater dicte Margarete, et Guiotus filius dicte Margarete, in nostra presencia constituti, predictam vendicionem voluerunt, laudaverunt et concesserunt ; promittentes, fide data in manu nostra, quod contra premissa per se vel per alium racione hereditatis seu quaconque alia racione per se vel per alium non venient in futurum. In cujus rei testimonium, presentibus litteris sigillum curie Meldensis duximus apponendum. Datum anno Domini M° CC° L° primo, mense novembris.