Passer la souris sur le texte pour obtenir des commentaires de détail
In nomine domini nostri Jhesu Christi, amen. Anno Incarnationis ejusdem M° CC° XVIII°, VI° kalendas octobris Nos R(aymundus), Dei gratia Moysiacensis abbas notum facimus universis presentibus pariter et futuris quod cum nobilis vir dominus A(malricus), Dei providentia dux Narbone et comes Toloze et dominus Montis Fortis, post decessum inclite recordationis domini Simonis patris sui ad villam Moysiaci devenisset, nos de voluntate, consilio et assensu totius conventus nostri et hominum de Moysiaco ipsum recepimus in hominem nostrum et ipsi promisimus quod eum et omnes homines suos et terram et res suas pro posse nostro custodiemus bona fide et per hanc cartam confirmamus eidem omnes pactiones et omnia jura que pater suus habebat vel habere debebat in villa Moysiaci et in pertinentiis ejusdem, sicut in cartis patris sui et nostris plenius continetur Et nos A(malricus), Dei providentia dux Narbone, comes Toloze et dominus Montis Fortis recognoscimus vobis, domino R(aymundo), fecisse hominium et promisisse vobis quod vos et vestra omnia et hominum vestrorum et villam Moysiaci cum pertinentiis suis pro posse nostro cutodiemus et tuebimur bona fide et omnes pactiones et jura omnia ecclesie et hominum Moysiaci, corporali vobis prestito sacramento, cum omni integritate observabimus, sicut in cartis vestris et domini patris nostri plenius continetur Et ut hec omnia firmius teneantur, duo instrumenta per alphabetum divisa inde facta sunt, quibus vos, domine abbas, cum conventu vestro et nos nostra sigilla fecimus apponi et presentem cartam eorum caractere confirmari Actum Moysiaci, anno ab Incarnatione Domini M° CC° XVIII°, VI° kalendas octobris presentibus et testibus comite Guidone, avunculo dicti domini A(malrici), E' de Villa Peror, Th' de Novavilla, F' de Issio, Willelmo notario nostro ; Ademario de Sancta Maria Deaurata Toloze, Helia de Coquinis, Guiscardo de Castro Serraceno, Rotberto de Brunequello prioribus ; A' de Aragone sacrista, G' de Caterio helemosinario, monachis Moysiacensis ecclesie ; Pontio Fortaiss, Willelmo de Castillo, Falqueto, Pontio de Raterio et ejus fratre Raterio, G' de Pictavino, Willelmo B. scribe, burgensibus, cum pluribus aliis testibus ; insuper Bertrando de Roca, preceptore Templi de baiulia de Tolozano et fratre P' de Biurc magistro Ville Dei