Passer la souris sur le texte pour obtenir des commentaires de détail
Universis presentes litteras inspecturis, . . officialis Morinensis, in vero Salutari salutem Notum facimus quod in nostra propter hoc presentia personaliter constitutus, magister Johannes d'Artoys recognovit et confessus est in jure coram nobis se recepisse et habuisse in bona et bene numerata pecunia ab illustrissimo principe et potente domino . . rege Franc' per manum Johannis de Hautebruiere quadraginta libras parisiensium forcium, in quibus dictus dominus . . rex et predecessores ejus eidem magistro Johanni, prout idem coram nobis asseruit, tenebantur ratione stipendiorum suorum, a dicto magistro deservitorum tam in castris de Fienles et de Tingry quam etiam in guerra Flandrensi ; de quibus quidem quadraginta libris parisiensium dictus magister Johannes se tenuit et tenet coram nobis a dicto domino . . rege pro contento efficaciter et pagato, et de hiis quitavit et adhuc quitat et quitum clamat predictum dominum regem ejusque predecessores ac etiam successores perpetuo per presentes In cujus rei testimonium, presentibus litteris sigillum curie Morinensis ad instanciam et rogatum ipsius magistri Johannis duximus apponendum Datum anno Domini millesimo CCC° trigesimo secundo, sabbato post dominicam qua cantatur Oculi mei (signé :) J. Cauffour