Passer la souris sur le texte pour obtenir des commentaires de détail
Noverint universi quod nos Vitalis, Dei gratia prepositus ecclesie Sancti Stephani sedis Tholose, et capitulum ejusdem ecclesie facimus, constituimus et etiam ordinamus certum et specialem procuratorem nostrum discretum virum magistrum Arnaldum Bartholomei, jurisperitum, presentis procuratorii exibitorem, ad comparendum et existendum pro nobis et nomine nostro in proximo concilio apud Bitterrim convocato per reverendum in Christo patrem dominum P., Dei providencia sancte Narbonensis ecclesie archiepiscopum, et ad audiendum et suscipiendum mandata et ordinationes que in dicto fient concilio, sicut ea suscipient venerabiles patres et domini prelati provincie Narbonensis, et ad faciendum ea que nos faceremus in dicto concilio et que facient domini prelati antedicti, ratum et gratum habentes quicquid per dictum procuratorem in premissis actum fuerit seu etiam procuratum. In cujus rei testimonium, nus prepositus et capitulum supradicti huic presenti procuratorio sigilla nostra duximus apponenda. Datum Tholose, die mercurii post festum Pentecostes, anno Domini M° CC° LXX° VII°.