Passer la souris sur le texte pour des commentaires de détail
Universis presentes litteras inspecturis, Richardus dictus Mouche, salutem in Domino. Ad noticiam singulorum volo pervenire quod ego vendidi et concessi et omnino dereliqui Radulpho dicto Avice et Roberto dicto Avice, fratribus, omne illud quod habebam in Ranevilla, videlicet quamdam masuram com toto herbergamento, sitam apud Gauvel inter terram Radulphi dicti Florie ex una parte et viam domini regis ex altera, vendidi etiam cortillagium meum prefatis fratribus, situm inter terram Vincentii de Combum et terram Guillelmi dicti Sage, pro XXXta libris turonensium, de quibus me teneo pro pagato, habendum, tenendum et jure hereditario jam dictis fratribus scilicet Radulpho et Roberto in perpetuum decetero possidendum libere, quiete et absolute et absque ulla reclamatione mei amodo vel heredum meorum, salvo tamen jure et redditu capitalium dominorum. Hanc autem venditionem et concessionem ego prenotatus Richardus et heredes mei sepedictis fratribus et heredibus suis contra omnes et in omnibus curiis ad usus Normanie tenemur deffendere et garantizare, vel etiam, si neccesse fuerit, valore ad valorem in alia propria hereditate nostra ubicumque fuerit excambiare et etiam indempgnes in omnibus observare. Ut hec autem venditio et concessio predictis fratribus et suis heredibus firmitatem obtineat in posterum, presentibus litteris impressionem sigilli mei apponere dignum duxi. Actum anno gratie M° CC° L° III°, mense decembris, coram parrochia Sancte Columbe.