Robertus, Dei gracia rex Jerusalem et Sicilie, ducatus Apulie et
principatus Capue, Provincie et Forcalquerii ac Pedimontis comes, . .
vicario, judici et clavario Tarasconis, fidelibus suis, graciam suam et
bonam voluntatem. Concessimus pridie de speciali gracia hominibus dicti
castri Tarasconis per alias nostras patentes litteras quod ipsi ac
successores eorum blada seu legumina quocumque vocabulo censerentur
proveniencia ex territoriis dicti castri extrahere possint libere et
ubicumque exceptis inimicorum terris ea deferre pro eorum libito
voluntatis prout hec et alia in ipsis nostris litteris clarius
distinguntur, propter quod homines ipsi certum pecuniale subsidium
nostre curie promiserunt. Et quia, sicut audivimus, nonnulli de predicto
castro in prefato pecuniali subsidio contribuere renuunt, presencium
tenore decernimus omnes et singulos renitentes hujusmodi et successores
eorum omnino privari, quos et nos exnunc simili modo privamus, ipsius
gracie nostre fructu. Volumus igitur et de certa scientia nostra
presencium tenore mandamus quatinus vos, officiales predicti, officiorum
vestrorum temporibus renitentes eosdem ipsorumque posteros uti prefata
nostra gracia nullatenus permittatis contra hujusmodi decreti nostri
mentem et seriem et presentis nostre pagine jussionem. Datum Avinione
per magistrum Matheum Filmarinum de Neapoli, utriusque juris
professorem, locum tenentem prothonotarii regni Sicilie, dilectum
consiliarium, familiarem et fidelem nostrum, anno Domini M° CCCXX°, die
XXIIII° augusti, IIIa indictione, regnorum nostrorum anno XII°.
Le latin correct, parfois fleuri, est l’un des nombreux atours de l’expression d’une majesté royale omniprésente :
Robertus, Dei gracia rex Jerusalem et Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue, Provincie et Forcalquerii ac Pedimontis comes, . . vicario, judici et clavario Tarasconis, fidelibus suis, graciam suam et bonam voluntatem. Concessimus pridie de speciali gracia hominibus dicti castri Tarasconis per alias nostras patentes litteras quod ipsi ac successores eorum blada seu legumina quocumque vocabulo censerentur proveniencia ex territoriis dicti castri extrahere possint libere et ubicumque exceptis inimicorum terris ea deferre pro eorum libito voluntatis prout hec et alia in ipsis nostris litteris clarius distinguntur, propter quod homines ipsi certum pecuniale subsidium nostre curie promiserunt. Et quia, sicut audivimus, nonnulli de predicto castro in prefato pecuniali subsidio contribuere renuunt, presencium tenore decernimus omnes et singulos renitentes hujusmodi et successores eorum omnino privari, quos et nos exnunc simili modo privamus, ipsius gracie nostre fructu. Volumus igitur et de certa scientia nostra presencium tenore mandamus quatinus vos, officiales predicti, officiorum vestrorum temporibus renitentes eosdem ipsorumque posteros uti prefata nostra gracia nullatenus permittatis contra hujusmodi decreti nostri mentem et seriem et presentis nostre pagine jussionem. Datum Avinione per magistrum Matheum Filmarinum de Neapoli, utriusque juris professorem, locum tenentem prothonotarii regni Sicilie, dilectum consiliarium, familiarem et fidelem nostrum, anno Domini M° CCCXX°, die XXIIII° augusti, IIIa indictione, regnorum nostrorum anno XII°.