Passer la souris sur le texte pour obtenir des commentaires de détail
Clemens episcopus, servus servorum Dei dilectis filiis . . ministro et fratribus domus Sancti Maturini Parisiensis, ordinis sancte Trinitatis et redemptionis captivorum salutem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per solicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, omnes libertates et immunitate[s] a predecessoribus nostris Romanis pontificibus sive per privilegia seu alias indulgentias vobis et domui vestre concessas necnon libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus et aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis indultas, sicut eas juste ac pacifice obtinetis, vobis et per vos eidem domui auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incurs[ur]um. Datum Avinione, X kalendas aprilis, pontificatus nostri anno secundo. Pro B. Testagay, Christianus.