Passer la souris sur le texte pour obtenir des commentaires de détail
Nicholaus, decanus christianitatis de Verberia, omnibus presentes litteras inspecturis, salutem et omne bonum. Noveritis quod, in presencia nostra constituti, Petrus Pagator civis de Compendio et Maria uxor ejus concesserunt ut abbas et conventus ecclesie Karoliloci teneant in perpetuum et possideant decem arpennos et tria quarteria terre, de quibus duo sunt in Campis Reinbout justa Hueleu, octo vero et tria quarteria in territorio de Henriviler et in tribus peciis terre site sub Lonbonne et in duabus peciis que sunt in Via Monnaise. Et sciendum quod dicti Petrus et Maria dederunt sex arpennos in elemosinam prefate ecclesie pro Johanne consanguineo dicti Petri, quatuor vero in excambium, scilicet pro decem et octo minis bladi apud Frenoi et apud Saciacum parvum annuatim recipiendis, tria quarteria similiter pro tribus solidis et tribus denariis et duobus caponibus singulis annis apud Compendium recipiendis. Hec omnia voluerunt et concesserunt prenominati P. et M., fidem prestantes corporalem quod contra hanc elemosinam et concessionem per se vel per alios non venient in futurum nec contra dictam ecclesiam questionem movebunt, set pro posse suo legitimam garandiam portabunt. Quod ut ratum et stabile perseveret nec aliquorum malignitate per succedencium temporum curricula valeat in irritum revocari, presentem paginam inde factam ad peticionem dictorum P. et M. siggilli nostri munimine duximus roborandum. Actum anno Domini M° CC° tricesimo octavo, mense februario.