Passer la souris sur le texte pour obtenir des commentaires de détail
IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATI, AMEN. Ego Mychael decanus et universum Parisiensis ecclesie capitulum notum fieri volumus tam presentibus quam futuris quod magister Hylduinus Parisiensis cancellarius de communi assensu nostro domunculam quandam apud Termas sitam, cum circumadjacenti possessione que ad jus domuncule illius noscitur pertinere, Roberto de Vitriaco et Galtero Morello laicis et ipsorum heredibus in perpetuum concessit possidendam, eo videlicet tenore quod quicumque illius domus sint possessores novem solidos censuales, qui de censu sepedicte domus debentur, ecclesie Sancti Benedicti ad festum sancti Remigii singulis annis solvere tenebuntur, et preterea triginta unum solidos parisiensis monete persolvent canonico possidenti domos Alberti quondam precentoris, que sunt in claustro parisiensi, singulis annis in octabis Pasche ; hii autem XXXI solidi luminari quod fieri debet in Assumptione Beate Marie sunt deputati. Ne igitur hec nostra concessio per vetustatem labentis memorie imposterum possit aboleri, vel per successores nostros aliquatenus infirmari, eam litterarum testimonio commendari fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Actum publice in capitulo nostro Parisius, anno Verbi incarnati M° C° LXXXX° II°. Signum Mychaelis decani, signum Petri precentoris, signum Mauricii archidiaconi, signum Hosmundi archidiaconi, signum Haimerici archidiaconi, signum Galonis succentoris, presbiterorum. Signum Leonii, signum Mathei, presbiterorum. Signum magistri Petri, signum Hugonis Clementis, signum Bosonis, diaconorum. Signum Bartholomei, signum Suggerii, signum Philippi, subdiaconorum. Signum Henrici, signum Odonis, signum Willelmi, puerorum. Data per manum magistri Hylduini Parisiensis cancellarii.