Passer la souris sur le texte pour obtenir des commentaires de détail
Comme il est de règle, chaque fin de période, hors du protocole, est marquée par un cursus velox (ici en gras).
Innocentius episcopus, servus servorum Dei karissimo in Christo filio . . regi Francie illustri salutem et apostolicam benedictionem. Propter veritatem, mansuetudinem et justitiam divinitus inspiratas que te pre regibus terre fecerunt excelsum, plenam de te in Domino fiduciam obtinentes, magnificentiam tuam ad ea que ministerium regie sublimitatis respiciunt precibus et monitis eo libentius et confidentius invitamus quo te carius amplexantes in visceribus Jesu Christi gratiam apud Deum et laudem apud homines exinde propensius te cupimus promereri. Cum igitur, sicut accepimus, nobilis vir . . senescalcus Belliquadri, balivus tuus, dilectos filios Johannem de Sangenes, Lanfrancum Spinolum, Simonem de S[tant]ion’ et Johannem Dalmatii, cives Januenses, ad Latiniacenses nundinas cum suis mercimoniis accedentes eisdem mercimoniis spoliarit, celsitudinem regiam rogandam duximus attentius et hortandam quatinus predictis civibus mercimonia ipsa pro apostolice Sedis et nostra reverentia restitui facias universa, preces nostras in hac parte taliter impleturus quod iidem eas sibi sentiant profuisse et nos excellentiam tuam proinde valeamus non immerito commendare. Datum Lugduni, XVIIII kalendas februarii, pontificatus nostri anno secundo.