Introduction des cours Dossiers documentaires Bibliographies
1239, décembre. Diplôme impérial
Notice      Fac-similé interactif      Texte et traduction  Commentaire diplomatique
Dossier 58

Passer la souris sur le texte pour obtenir des commentaires de détail

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fredericus, Dei gratia secundus Romanorum inperator semper augustus, divina favente clemencia Jerusalem et Cicilie rex. Tunc inperialis excellencie firmissimo robore firmatur imperium, tunc decus extollitur cesaree majestatis, cum infidelibus pro perfidia penam digne retribuit et pro fide fidelibus premia liberaliter elargitur, amorque virtutis tunc cresit in bonis et pene fragor acuitur cum injustorum diviciis justi ditantur et induuntur innocentes quodammodo spoliis dampnatorum. Hac igitur consideracione premoniti, qui Romani frena inperii moderamur, adtendentes puram fidem et devocionis integritatem quam Raimundus comes Tolosanus, dilectus affinis et fidelis noster, ad personam nostram specialiter et ad sacrum nostrum Romanum inperium nossitur habuisse, considerantes quoque grata satis et fructuosa servicia que nobis et inperio indeffessa virtute semper exhibuit et in futurum poterit exibere, advertentes insuper manifestam perfidiam quam Raimundus comes Provincie, beneficiorum nostrorum inmemor et fidei qua nobis et imperio tenebatur oblitus, contra nos proditorie presumsit committere, civitatem Arlatensem nobis et imperio subditam a fide nostra pervertens et occupare presumens, unde ipsum criminis lese majestatis reum publico et justo judicio condempnatum perpetuo banno inperii subdendum duximus et proditorem et hostem puplicum reputamus et eum omnibus bonis ejus sentencialiter privavimus, que inperii nostri juribus decrevimus aplicanda, comitatum Folqualquerii, quem idem comes Provincie hactenus tenuit, et omnia pheuda que racione comitatus ipsius ad ipsum comitem pervenerunt et specialiter civitatem Sistarici et castrum Folcalquerii ipsi Raimundo comiti Tolosano, dilecto affini et fideli nostro, et ejus heredibus de nostra gratia concedimus et perpetuo confirmamus, salva in omnibus imperiali justicia. Ad hujus autem nostre consecionis et confirmacionis memoriam et robur perpetuo valiturum, presens privilegium scribi et sigillo magestatis nostre jussimus conmuniri. Hujus autem rei sunt testes B. Panormitanus archiepiscopus, Reginus et Taurinensis episcopi, Gavardus de Arnesteyn, Thomasius comes Acerrarum, Henricus de More magister justitiarius, magister Petrus de Vinea et magister Taddeus de Suessa magne curie judices, et alii plures. Signum Federici secundi, Dei gratia invictissimi Romanorum (monogramme) imperatoris semper augusti, Jerusalem et Cicilie regis. Aacta sunt hec anno dominice Incarnacionis millezimo ducentesimo trisesimo nono, mense decembris, tertie decime indictionis, imperante domino nostro Frederico Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Cicilie rege, imperii ejus anno vicesimo, regni Jerusalem quinto decimo, regni vero Sicilie quadragesimo secundo, feliciter, amen. Data Cremone, anno, mense et indictione predictis.