Introduction des cours Dossiers documentaires Bibliographies
1261, 28 et 30 janvier. Lettres pontificales (copie contemporaine aux registres pontificaux) Le pape, le roi, les moniales : confirmations de dons d’églises de Brno à des cisterciennes de Moravie
Notice      Fac-similé interactif      Texte et traduction  Commentaire diplomatique    Commentaire historique
Dossier 95

Passer la souris sur le texte pour obtenir des commentaires de détail

N.B. : Le premier des deux textes, plus développé, est ici seul pris en compte.

Abbatisse et conventui monasterii Vallis Sancte Marie de Oglavia, Cistertiensis ordinis, Olomucensis diocesis. Devotionis augmentum vobis Deo propitio provenire confidimus si super hiis que digne cupitis nos vobis invenisse benivolos gaudeatis. Sane petitio vestra nobis exhibita continebat quod, cum clare memorie Premislaus rex Boemie jus patronatus quod in ecclesia Sancti Jacobi de Burgo Brunensi, Olomucensis diocesis, obtinebat de assensu (venerabilis fratris nostri) {bone memorie} . . Olomucensis episcopi regia vobis liberalitate donasset intuitu pietatis, tandem (dictus episcopus) {venerabilis frater noster . . episcopus Olomucensis successor illius} circa vos dirigens paterne benignitatis affectum, diligenti deliberatione prehabita, vobis ordinaria auctoritate concessit ut dictam ecclesiam, tunc vacantem, cujus collatio spectabat ad eum, cum juribus et pertinentiis suis in vestros usus proprios retinere possetis, deputata de proventibus ipsius ecclesie vicario ibidem perpetuo servituro pro sustentatione sua et episcopalibus juribus persolvendis et supportandis ejus consuetis oneribus congrua portione, prout in patentibus litteris confectis exinde ac sigillo episcopi memorati signatis plenius dicitur contineri. >Nos itaque, vestris supplicationibus inclinati, quod ab eisdem rege et episcopo super premissis pie ac provide factum est ratum et firmum habentes, id, non obstante quod ad hoc assensus Olomucensis capituli minime intervenit, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli nostre confirmationis etcetera. Datum Laterani, V kalendas februarii, anno septimo.